- THEODORUS Gadareus
- THEODORUS Gadareusnobilis orator (Gadara vero civitas est non longe ab Ascalone) verum ipse dici maluit Rhodius, reste Strab. cuius tempore fuit. Eius discipuli Theodorei dicti sunt, inter quos fuit Hermagoras, qui de arte Rhetorica scripsit. Tiberius quoque Imper. cum secessislet Rhodum, eum studiose audivit. Quinctil. l. 3. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.